monumenta.ch > Plinius > sectio > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 85
{XXI} Stadium CXXV nostros efficit passus, hoc est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatae lucis aera, sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum, inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt prodita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ita persequi, nec ut mensura - id enim velle paene dementis otii est -, sed ut tantum aestimatio coniectanti constet animo.